PRAELIARES Dies dicebantur Romanis

PRAELIARES Dies dicebantur Romanis
PRAELIARES Dies dicebantur Romanis
quibus fas erat res repetere velhostem lacessere. Hos a iustis segregat Macrobius, qui erant continui triginta dies, quibus exercitu imperatô vexillum rufi coloris in arce positum erat. Unde et Festus, Proeliares, inquit, dies appellantur, quibus fas est bellô hostem lacessere: erant enim quaedam feriae publicae, quibus nefas fuit id facere. Ubi per ferias publicas, intelligere eum dies iustos, notavit Iac. Oiselius ad A. Gellium l. 15. c. 1. Non Proeliares ergo erant tum hi dies iusti, tum dies atri, ut postridie Kalendas, Nonas et Idus. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 3. Adde non Praeltaribus, dies Innominales, ut ante quartum Kal. Nonas et Idus. Item Ferias Latinorum, Saturnaliorum et Proserpinae. Hinc quod Quintus Sulpitius Tribun. milit. rem divinam dimicandi gratiâ post Idus fecisset, ad Alliam contra Gallos male pugnatum: Cannensem quoque cladem, anted diem 4. Non. Sextileis factam fuisse, annotatum est: Compluresque Senatores, verba sunt A. Gellii, l. 5. c. 17. recordari se dixerunt, quoties belli gerendi gratiâ res divina postridie Kalendas, Nonas, Idus a Magistratu Pop. Rom. facta esset, eius belli proximô deinde praeliô Reip. male gestum esse. Vide quoque Macrob. Saturn. l. 1. c. 16. Varronem, alios. Verumtamen hi dies in bello quidem inferendo, sed non in excipiendo, observati: ut idem habet Rosin. l. c. De Proeliaribus, apud Normanoos olim, vide infra, Quadragesima.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”